Type de texte | source |
---|---|
Titre | Mythologiae, sive explicationis fabularum libri decem |
Auteurs | Conti, Natale (dit Natalis Comes ou Noël le Conte) |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1551 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | 1616 |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, "de Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 410
Antiphilus autem pictor fuit non ignobilis, qui multa egregia opera fecit, sed omnium principatum tenuit puer in ignem curuatus inflans, quo igne paululum flatu excitato tota domus videbatur aliquantulum lumen accipere per noctem.
Dans :Antiphilos, L’Enfant au brasero(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 410
Tantæ vero præstantiæ creditus est, vt soli liceret Alexandrum pingere, cum aliis esset vetitum.
Dans :Apelle et Alexandre(Lien)
(liber VII, cap. XVI), p. 410
Apelles quoque patria Cous, peritia et gloria artis pingendi nemine inferior, pinxit celeberrimam Venerem emergentem, cuius vultum tantum ac pectos expressit e Phrynes formosissimæ amicæ aspectu, quod ea talis videretur Neptunaliorum Cerealiorumque tempore in omnium Græcorum conspectu ad mare vestibus et comis solutis.
Dans :
Apelle, Praxitèle et Phryné(Lien)
(liber VII, cap. XVI), p. 410
Et Venerem Chois incohauit tantum, sed opus mors illis inuidit.
Dans :Apelle, Vénus inachevée(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 411
Aristides autem Thebanus tantæ præstantiæ fuit pictor, vt per colores non solum figuras exprimeret, sed etiam primus animorum imitatus sit, qui pinxit pugnam Alexandri Macedonis cum Persis, opus sane celebre, et miræ pulchritudinis. Pinxit et Liberum patrem cum Ariadna, quæ tabula vendita est sex millibus sertertiorum, mirifice apparuit animi perturbatio fœminæ in ea tabula, in qua capto quodam oppido puer exprimebatur se volutans ac repens ad mammas matris e vulnere morientis, quæ videbatur solicita de puero. Pinxit et currentes quadrigas : et venatores cum præda: et semen cum lyra, qui apparebat puerum docere, atque ægre ferre tarditatem ingenii, et ægrum magnopere laudatum.
Dans :Aristide de Thèbes : la mère mourante, le malade(Lien)
, "De Dedalo" (numéro Lib. VII, cap. XVI) , p. 409
Illud cum Graeciae esset cognitum, merito fuit in consuetudine positum vt prima adolescentum nobilium rudimenta essent lineamenta corporum effingere, quæ cognitio autore ac suasore Pamphilo vna cum liberalibus artibus a teneris imbibebatur, seruis prorsus incognita et interdicta.
Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)
, p. 415
Pamphilus Macedo Apellis, et Melanthii magister, arithmeticus et geometra non ignobilis, qui negabat artem pingendi aut sculpendi aut caeteras huiusmodi sine mathematicis posse scite tractari: fecit Victoriam Phliunte Atheniensium, Vlyssemque penicillo eximiè expressit.
Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 416
Est enim omnium maxime necessarium, vt rationes in vniuersa picturæ, sculpturæ, aliarumque consimilium artium facultate seruentur, neque solum propter venustatem, quæ visui iucundas figuras facit, sed etiam quia sit ad vnguem pro viribus naturam imitari conuenit, quæ semper in optime constitutis animalibus certam rationem membrorum seruare consueuit. Præclare igitur dicere solebat Pamphilus, geometriam et arithmeticam disciplinas esse picturæ pernecessarias, quoniam omnis proportio diligentior in numeris, deinde in aliis magnitudinibus consideratur. Eius rei præclarum est indicium, quod si quis caput a capillis ad mentum, vel digitum, vel manum, vel pedem corporis permensus fuerit poterit magnitudinem totius corporis, et singulorum membrorum reperire.
Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)
(liber VII, cap. XVI), p. 418
Pinxit Satyrum eximium incumbentem columnæ cum coturnice columnæ insidente viuæ prorsus simili.
Dans :Protogène, Satyre et parergia(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 418-419
Timanthes Iphigeniam altari astantem pinxit, multosque mæstos circa illam; sed omnes reliquos mœrore superare Menelaus patruus videbatur. Cum vero patris dolorem se non posse penicillo exprimere arbitraretur eximius artifex, quod iam quidquid posset in patruo expressisset, velamento vestis paternum os occultauit. Pinxit idem Polyphemum cum Saturis in parua tabula, et iudicium armorum in Aiace, qua tabula iudicatus est superasse Parrhasium Sami. Fecit Cyclopem dormientem, et ad ostendandam magnitudinem Satyros qui thyrso eius pollicme metirentur.
Dans :Timanthe, Le Sacrifice d’Iphigénie et Le Cyclope (Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 410
[[8: voir aussi Apelle Praxitèle et Phryné]] Apelles quoque patria Cous, peritia et gloria artis pingendi nemine inferior, pinxit celeberrimam Venerem emergentem, cuius vultum tantum ac pectos expressit e Phrynes formosissimæ amicæ aspectu, vt ea talis videretur Neptunaliorum Cerealiorumque tempore in omnium Græcorum conspectu ad mare vestibus et comis solutis.
Dans :Apelle, Vénus anadyomène
(Lien)
(liber VII, cap. XVI), p. 410
Et in Epheso Alexandrum pinxit cum Iouis fulmine.
Dans :Apelle, Alexandre au foudre(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 410
Fecit et eximiam Dianam [...] [[8: voir aussi Apelle Antigone]] Sed omnibus eius operum præstantissimus creditus fuit Antigonus thoracatus super equo incendens pinxit et Dianam ad Homeri carmina.
Dans :Apelle, Diane(Lien)
(liber VII, cap. XVI), p. 410
Edidit volumina doctrinam picturæ continentia, qui cognitus fuit Protogeni vel e tenuitate lineæ in tabula.
Dans :Apelle et Protogène : le concours de la ligne(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 415
Fecit æream vaccam apud Æginetas, quæ præcipuam laudem artificii meruit.
Dans :Myron, la Vache(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 416
Pausias egregius pictor, patria Sicyonius, inter cætera eximia Cupidinem fecit, qui abiecto arcu et sagittis lyram tenebat apud Arginos; et Glyceram coronas e floribus facientem, bibentemque e phiala vitrea Ebrietatem.
Dans :Pausias et la bouquetière Glycère(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 417
Fuerunt tamen qui dixerint ad ætatem vsque Polygnoti et Zeuxis et Timantis non fuisse inuentos colores plures quatuor.
Dans :Apelle et la tétrachromie(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 417
Protogenes patria Caunius nobilissimus fuit pictor, qui cum multa eximia opera fecisset, principatum tamen Ialyso illi celebri tribuere solitus est, in quo nondum perfecto septem annos Rhodi oingendo absumpsit: et cani illi pulcherrimo anhelanti exprimenda spuma ex ore manante diutius laborauit.
Dans :Protogène, L’Ialysos (la bave du chien faite par hasard)(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 418
Tantæ fuit existimationis, vt cum Demetrius vrbem Rhodon capere posset ex ea parte qua erat Ialysus ignis opera, maluerit vrbi parcere, quam Ialysum igni deuastare.
Dans :Protogène et Démétrios(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 419
Fecit Aiacem et Medeam et Orestem et Iphigeniam in Tauris
Dans :Timomaque, Ajax et Médée(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 419
Et opus Helenam vocatum, quod e quinque præstantissimis virginibus delectis Crotoniatarum confecit, obseruatis partibus, quæ visæ sunt præstantiores in singulis.
Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)
, "De Dedalo" (numéro liber VII, cap. XVI) , p. 419
Nam post partas insignes opes, quia censeret, sua opera condigno (sic) precio emi non posse, cepit ea elargiri.
Dans :Zeuxis et la richesse(Lien)